monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20 > bavPal.lat.1554.182 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 31
Respondit Gregorius. Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti, credo quia mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem quam acceperant recto Dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit; et tamen pro benignitate suae pietatis, fecunditatem ei sobolis reservavit.